Monday, November 16, 2009

lapidem

CASE 3. PLACE 2. Summa Theologiae I, q. 13 a. 2 ad 2. Ad secundum dicendum quod in significatione nominum, aliud est quandoque a quo imponitur nomen ad significandum, et id ad quod significandum nomen imponitur, sicut hoc nomen lapis imponitur ab eo quod laedit pedem, non tamen imponitur ad hoc significandum quod significet laedens pedem, sed ad significandam quandam speciem corporum; alioquin omne laedens pedem esset lapis. Sic igitur dicendum est quod huiusmodi divina nomina imponuntur quidem a processibus deitatis, sicut enim secundum diversos processus perfectionum, creaturae Deum repraesentant, licet imperfecte; ita intellectus noster, secundum unumquemque processum, Deum cognoscit et nominat. [...]-1

Reply to Objection 2. In the significance of names, that from which the name is derived is different sometimes from what it is intended to signify, as for instance, this name "stone" [lapis] is imposed from the fact that it hurts the foot [loedit pedem], but it is not imposed to signify that which hurts the foot, but rather to signify a certainkind of body; otherwise everything that hurts the foot would be a stone [This refers to the Latin etymology of the word "lapis" which has no place in English]. So we must say that these kinds of divine names are imposed from the divine processions; for as according to the diverse processions of their perfections, creatures are the representations of God, although in an imperfect manner; so likewise our intellect knows and names God according to each kind of procession; but nevertheless these names are not imposed to signify the procession themselves, as if when we say "God lives," the sense were, "life proceeds from Him"; but to signify the principle itself of things, in so far as life pre-exists in Him, although it pre-exists in Him in a more eminent way than can be understood or signified.




CASE 6. PLACE 3. Summa Theologiae I, q. 13 a. 8 co. Respondeo dicendum quod non est semper idem id a quo imponitur nomen ad significandum, et id ad quod significandum nomen imponitur. Sicut enim substantiam rei ex proprietatibus vel operationibus eius cognoscimus, ita substantiam rei denominamus quandoque ab aliqua eius operatione vel proprietate, sicut substantiam lapidis denominamus ab aliqua actione eius, quia laedit pedem; non tamen hoc nomen impositum est ad significandum hanc actionem, sed substantiam lapidis. Si qua vero sunt quae secundum se sunt nota nobis, ut calor, frigus, albedo, et huiusmodi, non ab aliis denominantur. [...]-6


CASE 10. PLACE 7. Summa Theologiae I, q. 59 a. 1 ad 2. Ad secundum dicendum quod, licet nomen appetitivae partis sit sumptum ab appetendo ea quae non habentur, tamen appetitiva pars non solum ad haec se extendit, sed etiam ad multa alia. Sicut et nomen lapidis sumptum est a laesione pedis, cum tamen lapidi non hoc solum conveniat. Similiter irascibilis potentia denominatur ab ira; cum tamen in ea sint plures aliae passiones, ut spes et audacia et huiusmodi.
This is the one I was thinking of, I think... but the others are atcually more useful to what the subject matter is - since I am talking about the "work" of the knife.....

CASE 60. PLACE 47. Summa Theologiae II-II, q. 92 a. 1 ad 2. [...]-1 Etymologia attenditur secundum id a quo imponitur nomen ad significandum, nominis vero significatio attenditur secundum id ad quod significandum nomen imponitur. Quae quandoque diversa sunt, nomen enim lapidis imponitur a laesione pedis, non tamen hoc significat; alioquin ferrum, cum pedem laedat, lapis esset. Similiter etiam nomen superstitionis non oportet quod significet illud a quo nomen est impositum.

CASE 112. PLACE 91. De veritate, q. 4 a. 1 ad 8. [...]-2 Et hoc est quod principaliter significatur per nomen. Sed quia differentiae essentiales sunt nobis ignotae, quandoque utimur accidentibus vel effectibus loco earum, ut VIII Metaph. dicitur; et secundum hoc nominamus rem; et sic illud quod loco differentiae essentialis sumitur, est a quo imponitur nomen ex parte imponentis, sicut lapis imponitur ab effectu, qui est laedere pedem. Et hoc non oportet esse principaliter significatum per nomen, sed illud loco cuius hoc ponitur. [...]-1

CASE 120. PLACE 99. De potentia, q. 9 a. 3 ad 1. Ad primum ergo dicendum quod in nomine aliquo est duo considerare: scilicet, illud ad quod significandum nomen imponitur, et illud a quo imponitur ad significandum. Frequenter enim imponitur nomen aliquod ad significandum rem aliquam, ab aliquo accidente aut actu aut effectu illius rei; quae tamen non sunt principaliter significata per illud nomen, sed potius ipsa rei substantia, vel natura sicut hoc nomen lapis sumitur a laesione pedis, quam tamen non significat, sed potius corpus quoddam in quo tale accidens frequenter invenitur. Unde laesio pedis magis pertinet ad etymologiam huius nominis lapis, quam ad eius significationem. [...]-3
Quando ergo illud ad quod significandum nomen imponitur, Deo non competit,- sed aliqua proprietas eius secundum similitudinem quamdam,- tunc illud nomen de Deo metaphorice dicitur: sicut Deus nominatur leo, non quia natura illius animalis Deo conveniat, sed propter fortitudinem quae in leone invenitur. [...]-2

CASE 123. PLACE 101. De potentia, q. 10 a. 1 ad 10. Ad decimum dicendum quod, licet principium secundum rationem nominis a prioritate sumatur, non tamen imponitur ad significandum prioritatem sed originem; sicut etiam hoc nomen lapis non imponitur ad significandum laesionem pedis, licet ab hoc nomen sumi videatur. Licet ergo pater non sit prior filio, est tamen eius principium.

CASE 249. PLACE 190. Expositio Peryermeneias, lib. 1 l. 4 n. 9. [...]-5 In hoc enim nomine quod est equiferus, haec pars ferus, per senihil significat sicut significat in hac oratione, quae est equus ferus. Cuius ratio est quod unum nomen imponitur ad significandum unum simplicem intellectum; aliud autem est id a quo imponitur nomen ad significandum, ab eo quod nomen significat; sicut hoc nomen lapis imponitur a laesione pedis, quam non significat: quod tamen imponitur ad significandum conceptum cuiusdam rei. Et inde est quod pars nominis compositi, quod imponitur ad significandum conceptum simplicem, non significat partem conceptionis compositae, a qua imponitur nomen ad significandum. [...]-1



No comments:

Post a Comment